- TIGRINAE Mensae
- TIGRINAE Mensaesicut et Pantherinae, memorantur Plinio, l. 13. c. 15. Mensis praecipua dos in vena cnispis vel in cortice variis; illud oblongô evenit discursu, ideoque tigrinae appellantur; hôc intortô, et ideo tales Pantherinae vocantur. Sunt et undatim crispae, maiore gratiâ, si pavonum caudas imitentur. Ubi e citro mensas intelligit, quae usque adeo Romanis olim in pretio fuêre, ut argenti aurique aestimationem ea arbor aequaverit. Idem, ibid. Confines ei mauri, quibus plurima arbor citri et mensarum insania, quas feminae viris contra margaritas regerunt. Ad quem luxum forte allusit Horatius, l. 2. Ode18. v. 1. s.Non ebur neque aureumMeâ renidet in domo lacunar.Non trabes HymettiaePremunt columnas ultimâ recisasAfricâ.In his itaque maculae pretiosae erant, quae quo maiores eo cariores: et ab harum varietate Tigrinarum Pantherinarumque cognomina. Thom. Dempster. Paralipom. in Rosin. l. 5. c. 26. Habebant autem tigrinae, uti ex Plinio discimus, in morem venarum longas lineas discurrentes, taeniis similes, tales enim maculae tigrium, quas propterea ῥαβδωτοὺς, h. e. virgatas, appellaverunt: cum pantherinae in orbes parvos et intortos crispae essent, ut sunt terga pantherarum. Quam macularum harum differentiam scite describit Oppian. Cyneget. l. 1. Vide quoque Salmas. ad Tertullian. de Pallio, c. 5. et supra, ubi de Mensis alibique.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.